IV. 9. Cossi. xli

Olim vulgari convicio cossi dicebantur homines natura rugosi, a similitudine vermium qui lignis innascuntur. Ii natura rugas habent, ut se contrahant ac porrigant. Horum Plinius meminit compluribus locis, ut libri undecimi capite XXXIII, rursus libro XXX, capite XIII. Libri vero XVII, capite XXIV, indicat hujus generis grandiores in cibis atque etiam in luxu fuisse antiquitus. Meminit et Hieronymus Adversus Jovinianum libro II. Graeci προφερεῖς vocant qui, cum sint juniores, tamen vultu senium prae se ferunt. Auctor Festus Pompeius.

Index Adagiorum