Adagiorum Chiliades

Adagium 3840

IV. 9Ne bestiae quidem ferre possent.xl

Proverbialis hyperbole est apud M. Tullium actione in Verrem quinta : Postremo ut odor Apronii teterrimus oris et corpori, quem, ut aiunt, ne bestiae quidem ferre possent, uni isti suavis et jucundus videretur. [Verr.] Confine est illi quod alibi retulimus, Balbinum polypus Agnae delectat. Idem in Catilinam invectiva V  : Tantus enim illorum temporum dolor inustus est ut jam ista non modo homines, sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur. [Cat.] Paulo diversius dixit in epistola ad Atticum cujus initium Quaeris ex me, libro primo : Et, quod omneis non modo homines, verum etiam pecudes factum esse sciebant.