IV. 9Nutu atque renutu.xxxix
Cui summam potentiam adscribimus, ejus nutu atque renutu cuncta geri dicimus.
Multum est verbo efficere quod velis, at plus est idem efficere nutu atque
renutu. M. Tullius actione in Verrem tertia : Nisi ad nutum
tuum praesto fuerit, nisi libidini tuae cupiditatique paruerit.
[Verr.]
Idem Pro Caecina :
An certius quidquam objici potest quam quod is
cui objicitur ne nutu quidem infirmare conetur ?
[Caec.]
Item Contra Rullum :
Tamen omneis vobis pecunias ad nutum vestrum penderent.
[Rull.]
Idem Epistolarum
familiarium libro undecimo : Interfecto enim rege regios
omneis nutus tuemur.
[Fam., XI, *]
Rursus libro XIII, epistola prima :
Nec dubitat quin ego a te nutu
hoc consequi possim.
[Fam., XII, *]
In eodem ad Silium propraetorem : Ut libentissimis
Graecis nutu quod velis consequare.
[Fam., XI, *]
Plinius libro Epistolarum primo ad Octavium
Rufum indicat esse sumptum ex Homero, qui fingit Jovem solo nutu probare aut
rejicere hominum vota. Verba Plinii adscribam : Vide in quo
me fastigio collocaris, cum mihi idem potestatis idemque regni dederis quod
Homerus Jovi Optimo Maximo :
Τῷ δ᾿ ἕτερον μὲν ἔδωκε πατήρ, ἕτερον δ᾿ ἀνένευσεν.
Nam ego quoque simili nutu ac renutu respondere voto tuo possum.
[Epist., I, 7]