IV. 9. Malus choraules, bonus symphoniacus. xxxviii

Divus Augustinus in epistola ad Aurelianum — et refertur in Decretis, causa XVI, quaestione prima, capite Legi epistolam — commemorat vulgo illud jactatum Malus choraules, bonus symphoniacus, ubi quis in suo genere contemptus in praestantiore habetur in precio, veluti si quis poeta ineptus profiteatur medicinam et inter praeclaros medicos habeatur. Augustini verba sunt haec : Ordini clericorum fit indignissime injuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericorum eligantur, cum ex his qui in monasterio permanent non tamen nisi probatiores ac meliores in clerum adsumere soleamus, nisi forte, sicut vulgares dicunt, Malus choraules bonus symphoniacus est, ita ipsi vulgares de nobis jocabuntur dicentes : Malus monachus bonus clericus est. Sumptum apparet ex M. Tullio, qui in oratione Pro Murena ita loquitur : Itaque mihi videntur initio multo hoc maluisse, postquam id adsequi non potuissent, illuc potissimum sunt delapsi. Ut autem in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi fieri non potuerint, sic nonnullos videmus qui oratores evadere non potuerunt, eos ad juris studium devenire.

Index Adagiorum