Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 3837

IV. 9.In folle offerre.xxxvii

Callistratus in libro Pandectarum XXXV, titulo De conditionibus et demonstrationibus, capite Cum servus : Nos, inquit, neque conditionem meram putamus esse quae in datione existit neque meram conditionem quae in facto consistit, sed eam conditionem quae ex quadam mixtura consistit. Nam non utique si ille in folle reliqua obtulit, liber erit : non enim testator hoc sensit, sed illud, ut rationes reddat, quomodo servus reddere solet, id est legendas offerre rationes primum, deinde computandas, ut explorari possit, computationes probae an improbae referantur, accepta relata recte an non recte. Apparet in folle dictum pro eo quod erat : inexplorate, inexplicate et confuse, sicut qui syngraphas et pecuniam sacculo inclusas offert.