IV. 9. Vespertilio. xxxvi

Vespertiliones videntur appellari qui gravati aere alieno luce domi se continent, ne a creditoribus appellentur, noctu prodeunt. Ulpianus libro Pandectarum XXI, titulo De evictionibus : Si quis ita stipulanti spondeat sanum esse, furem non esse, vespertilionem esse et caetera, inutilis stipulatio quibusdam videtur, quia si quis est in hac causa, impossibile est quod promittitur, si non est, frustra est. Sed ego puto verius hanc stipulationem furem non esse, sanum esse, vespertilionem non esse utilem esse : hoc enim continere, quod interest horum quid esse vel horum quid non esse. Hactenus Ulpianus. Quanquam hoc loco quidam pro vespertilione legunt vespillonem aut versipellem. Alciatus inter jureconsultos undequaque doctissimus in commentariis suis De rerum significationibus putat vespertilionem dictum, quemadmodum modo diximus, qui metu creditorum interdiu latitat, noctu prodit. Nam animal hinc dictum, quod vesperi volet, indicat Nonius Marcellus. Adagium esse sumptum videtur ex apologo quopiam sive Aesopi sive alterius illum imitari — nam Aesopo videtur indignus —, qui narrat vespertilionem, mergum et rubum inisse societatem, ut conflatis sortibus pariter negotiarentur. Vespertilionem contulisse pecuniam a feneratoribus mutuo sumptam, mergum aliud quidpiam, rubum vestem. Cum omneis e naufragio nudi enatassent, vespertilionem metu creditorum interdiu latitare, noctu volare tantum, mergum obsidere litora ac subinde collum demittere in fundum, sicubi reperiat merces suas vel ejectas in litus vel in fundo haerentes, rubum praetereuntium adhaerere vestibus, si qua forte suam reperiat. Poterat videri parum quadrare servum aere alieno gravatum esse — quis enim credat servo ? — nisi legeremus apud Terentium Davum Getae quod debebat reddidisse. Mihi tamen videtur vespertilionis nomen et in fugitivum servum competere, qui noctu ab hero solitus sit subducere sese latitatque, ubi periculum est ne agnoscatur. Nam inibi mox proximo capite pro vespertilione ponit erronem ac fugitivum : Cum quis, inquit, stipulatur furem non esse, fugitivum non esse, erronem non esse. Prisci tamen ea voce secus usi sunt, videlicet pro homine ancipitis fidei qui nec hujus ordinis sit nec illius, cum utroque tamen colludat, eo quod vespertilio sic est utrumque ut nec inter volucres nes inter mures habeat locum. Alas habet, sed pennas non habet, volitat, sed sub vesperam, dentes habet, quod avium nulla. Varro in Agathone citante Nonio :

Quid multa ? Factus sum vespertilio, neque in muribus

Plane neque in volucribus sum.

Vespertilionis convicium torqueri poterit et in amantes qui noctu volitant, quos Plautus in Trinummo vocat tenebricolas : Elegans, inquit, despoliator, latebricolarum hominum corruptor.

Index Adagiorum