IV. 9. Spartae servi maxime servi. xxxv

Plutarchus in vita Lycurgi refert ceu vulgo jactatum : Ἐν Λακεδαίμονι τὸν ἐλεύθερον μάλιστα ἐλεύθερον εἶναι καὶ τὸν δοῦλον μάλιστα δοῦλον, id est Apud Lacedaemonios qui liber est, eum maxime liberum esse, contra qui servus est maxime servum esse. Apud Lacedaemonios ingenuis non erat fas discere aut exercere ullum opificium aut negotiationem aut agriculturam, sed haec omnia per ilotas — id erat servorum genus quibus nefas erat ullam artem liberalem vel discere vel exercere — agebant. Quos ipsos durissime tractabant. Cogebantur adesse conviviis et illic inebriari, cantiones ridiculas canere et saltationes indecoras agere, ut horum exemplo ingenui discerent, quam indecora foedaque res sit temulentia. Quin et ephori, cum inirent magistratum, solent ilotis bellum indicere, quo fas esset illos occidere. His rationibus ad tantam servitutem adigebantur ut nihil auderent injussu dominorum, adeo ut, cum Thebani qui irruptione facta in Laconicam quosdam ex ilotis ceperant, juberent illos canere cantiones Terpandri, Alcmanis et Spendontis Laconici, responderint id heriles filias nolle. Generosior Spartano alias nobis dictum.

Index Adagiorum