IV. 9. Equitandi peritus ne cantet. xxxiv

Ἱππωσύνην δεδαὼς μὴ ᾄδῃ, id est Equitandi peritus ne cantet. Sumptum a poeta quopiam, in eum qui professus res serias versatur in nugis. Equitatio militaris est et ad bellum pertinet, musici sunt imbelles ac voluptatum sectatores. Gregorius theologus in epistola ad Eudoxium rhetorem : Ἱππωσύνην δεδαῶτα μὴ ᾄδειν ἐθέλει ἡ ποίησις, μή τι γένηται μὴ καὶ τῆς ἱππωσύνης διαμάρτῃς καὶ τῆς ᾠδῆς, id est Eum qui didicit artem equitandi non vult canere poesis, ne qua eveniat ut simul et in equitando aberres et in canendo. Nondum liquet e quo poeta sumptum sit, sed dictum videtur in Thebanos, qui duas artes praecipue discebant, equitandi et canendi tibiis, cum altera parum alteri congruat.

Index Adagiorum