IV. 9. Ne vestigium quidem. xxxii

Quoties hominem aut rem penitus abolitam significamus, ne vestigium quidem superesse dicimus. M. Tullius actione in Verrem tertia : Nam si alienam vicem pro nostra injuria doleremus, vestigium istius in foro non esset relictum. Rursus quinta : Providendum diligenter ne quod in vita vestigium libidinis appareat. Item in oratione Contra Rullum : Corinthi vestigium vix relictum erat. In eadem : Ut ipse locus eorum, qui cum hac urbe de imperio certarunt, vestigia calamitatis ostenderet. Item Pro Cluentio : Cum interea Cluentianae pecuniae vestigium nullum invenitis. Idem Pro lege Manilia : Cujus legiones sic in Asiam venerunt ut non modo manus tanti exercitus, sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse videatur. Item Pro L. Flacco : Legatos in vincula conjectos, nominis prope Romani memoriam cum vestigio imperii non modo ex aedibus Graecorum, verum etiam ex literis esse deletam. Idem Pro Sylla : Ut qui paulo ante consul designatus fuisset repente nullum pristinae dignitatis vestigium retineret. Idem ad Cn. Plancum libro quinto : Ne vestigium quidem ullum est reliquum nobis dignitatis. Rursus ad Papirium Paetum libro nono : Ego autem — existimes licet quod libet — mirifice capior facetiis maxime nostratibus, praesertim cum eas videam primum oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est infusa peregrinitas, nunc etiam braccatis et Transalpinis nationibus, ut nullum veteris leporis vestigium appareat. Pro vestigio dixit imaginem Philippica quinta : Quae nisi auctoritate senatus rescindantur, quoniam ingressi in spem reipublicae recuperandae sumus, imago nulla liberae civitatis relinquetur. Idem in epistola ad Q. fratrem : Non enim vidisses fratrem tuum, non eum quem noras, non eum quem flens flentem, prosequentem proficiscens dimiseras, ne vestigium quidem ejus nec simulachrum, sed quandam effigiem spirantis mortui. Idem aliis verbis expressit Ad Atticum libro quarto, epistola Occupationum mearum : Amisimus, mi Pomponi, omnem non modo succum ac sanguinem, sed etiam colorem et speciem pristinae civitatis. Rursus epistola prima libri decimi Familiarium : Nec omnino simulachrum aliquod aut vestigium civitatis.

Index Adagiorum