IV. 9Arx.xxxi
Non abhorret ab hac forma arcis metaphora, cum tutissimum ac validissimum praesidium significamus. M. Tullius In Verrem actione sexta : Idem ad vos privatim, judices, confugit, utitur hac lege qua judicium est communi arce sociorum. [Verr., II, 4, 8, 17] Rursus in eadem : Hic locus est igitur unus quo perfugiant, hic portus, haec arx, haec ara sociorum. [Verr., II, 5, 48, 126] Item Pro Roscio comoedo : Haec lex socialis est, hoc jus nationum exterarum est, hanc habent arcem, minus aliquanto munitam quidem quam antea, verum tamen et caetera. [Diuin., 5, 18] Item Pro Sylla : Ego vitam omnium civium, statum orbis terrae, urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem regum ac nationum exterarum, lumen gentium, domicilium imperii, quimque hominum amentium ac perditorum poena redemi. [Syll., 11, 33] Idem in Epistolis familiaribus, scribens P. Lentulo, quod erat in causa praecipuum arcem causae vocat : Non potuit, inquit, magis in arcem causae illius invadere. [Fam., I, 9, 8] Aristoteles praefans in Rhetorica ad Alexandrum : Εἰδότας καλῶς, ὡς ἀκρόπολίς ἐστι σωτηρίας ἡ διὰ τοῦ λόγου τοῦ συμφέροντος γινομένη θεωρία, [Rhet. Alex., Pr., 9] id est Cum pulchre nossent arcem esse salutis utilitatis considerationem quae fit oratione.