I. 4. Contorquet piger funiculum. lxxxiii

Huic adeo simile est, ut idem videri possit, Ocnos funem t. quod de Ocno ono, id est pigro asino, refert Pausanias in Phocicis, apud Ionas, ut ait, celebratum : Συνάγει ὄκνος τὴν θώμιγγα, id est Torquet piger funiculum. Ipsius verba super hac re subscribam : Μετὰ δὲ αὐτοὺς ἀνήρ ἐστι καθήμενος, ἐπιγράμμα δὲ Ὄκνον εἶναι λέγει τὸν ἄνθρωπον. Πεποίηται μὲν πλέκων σχοινίον, παρέστηκε θήλεα ὄνος ἐπεσθίουσα τὸ πεπλεγμένον ἀεὶ τοῦ σχοινίου. Τοῦτον εἶναι τὸν Ὄκνον φίλεργόν φασιν ἄνθρωπον, γυναῖκα δὲ ἔχειν δαπανηράν· καὶ ὁπόσα συλλέξαιτο ἐργαζόμενος οὐ πολὺ ἂν ὕστερον ὑπὸ ἐκείνης ἀνήλωτο. Οἶδα δὲ καὶ ὑπὸ Ἰώνων, ὁπότε ἴδοιέν τινα πονοῦντα ἐπὶ οὐδενὶ ὄνησιν φέροντι, ὑπὸ τούτου εἰρημένον ὡς ὁ ἀνὴρ οὗτος συνάγει τοῦ Ὄκνου τὴν θωμίγγα, id est Post hos vir quidam est sedens, titulus indicat eum Ὄκνον esse. Factus est autem ad hunc modum, ut ipse funiculum torqueat astante asella, quae quod tortum fuerit assidue abrodat. Hunc Ocnum aiunt hominem esse industrium operique intentum, sed uxorem habere sumptuosam ac prodigam, ut quidquid is suo labore corraserit, id mox absumatur ab illa. Cognitum autem est mihi etiam ab Ionibus dici solere, si quem conspexissent in re quapiam elaborantem, quae nihil adferret emolumenti : hic homo funiculum Ocni contorquet. Videtur argumentum picturae sumptum ab occasione vocis ancipitem obtinentis significatum. Siquidem συνάγειν τὸν βίον aiunt Graeci pro comparare victum. Colligit autem qui rem auget, dissipat qui profundit. Atque hoc quidem argumentum apparet olim multorum artificum operibus fuisse celebratum. Siquidem Plinius in Historia mundi Socratis egregii pictoris argumenta commemorat et de asino spartum arrodente. Et piger, inquit, qui appellatur Ocnos, spartum torquens, quod asellus arrodit. Fertur idem picturae genus et Delphis fuisse a Polygnoto Thasio dicatum. Quo quidem negant desidem et ignavum significatum, quemadmodum existimat Varro, immo laboriosum magis et industrium, sed cui sit uxor prodiga. Eoque Pausanias ait non marem asellum, sed feminam in pictura fuisse. Idem argumentum marmore coelatum Romae duobus visitari locis, nempe in Capitolio et in hortis Vaticanis, Hermolaus Barbarus testis est. Usus est hoc adagio et Propertius :

Dignior obliquo funem qui torqueat Ocno

Aeternusque tuam pascat, aselle, famem.

Verum illud interim admirandum, cur Plinius eum scripserit appellatum Ocnum, id est pigrum, qui funem torqueret, ac non magis asellum arrodentem. Maxime cum Propertius non eum Ocnon appellet qui torqueat, sed illi torqueri funem, ut asinum intelligas citius quam torquentem. Meminit hujus adagii Plutarchus in commentario Περὶ τῆς εὐθυμίας : Ἀλλ᾿ ὥσπερ ἐν Ἅιδου ζωγραφούμενος σχοινοπλόκος ᾧτινι παρίησιν ἐπιβοσκομένῳ καταναλίσκει τὸ πλεκόμενον, id est Sed quemadmodum apud inferos depictus is, qui funem torquet, cui adest, qui depascens absumit id, quod tortum fuerit.

Index Adagiorum