IV. 9. Tanquam ad aram. xxix

De sacra ancora dictum est alias. Illi simillimum est ad aram, cum extremum refugium intellegi volumus. Inde sumptum quod olim qui extrema necessitate urgebantur, ad aras deorum soleant confugere, unde nefas erat quenquam detrahere. M. Tullius in oratione Pro Roscio comoedo : Quod item nuper in Erote comoedo usu venit ; qui posteaquam e scaena non modo sibilis, sed etiam convicio explodebatur, sicut ad aram confugit in hujus domum, disciplinam, patrocinium, nomen. Idem libro tertio De natura deorum : Quod vos, inquit, cum facere non potestis, tanquam ad aram confugitis ad deum. Idem actione in Verrem quarta : Magistratuum autem nostrorum injurias ita multorum tulerunt ut nunquam ante hoc tempus ad aram legum praesidiumque vestrum publico consilio confugerent. Ovidius Epistolarum libro quarto :

Unica fortunis ara reperta meis.

Plautus in Mostellaria : Ad aram confugisti.

Index Adagiorum