Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3828

IV. 9Suffragium optimum.xxviii

Aristoteles Rhetoricorum libro primo videtur hoc adtingere tanquam in foro jactatum : Γνώμῃ ἀρίστῃ, id est suffragio optimo. Cum enim multa sint probationum genera quae extra causam petuntur ac a Graecis dicuntur ἄτεχνοι, velut leges, testes, pacta, tormenta, jusjurandum, optima probatio est ex conjecturis, quae illi εἰκότα vocant : Μάρτυρας μὲν μὴ ἔχοντι, ὅτι ἐκ τῶν εἰκότων δεῖ κρίνειν καὶ τοῦτο ἐστὶ τὸ γνώμῃ τῇ ἀρίστῃ, [Rhet., I, 15, 17] id est Ei vero qui testes non habet, hic erit locus, ex probabilibus signis esse judicandum, et hoc est quod dicitur suffragio optimo.