IV. 9. Necessitas molesta. xxvi

Mox eodem in loco citat sententiam ceu vulgo jactatam, ostendens esse molesta quae secundum naturam non sunt. Vis autem pugnat cum natura eoque molesta omnibus necessitas. Καὶ ὀρθῶς, inquit, εἴρηται Πᾶν γὰρ ἀναγκαῖον πρᾶγμα ἀνιαρὸν ἔφυ᾿, id est Et recte dictum est Quicquid enim est necessarium natura molestum est. Verum optimis non adsuescimus nisi initio adhibeatur aliqua vis ; sed quod prius erat violentum ac proinde molestum, adsuetudine primum fit leve, postea etiam jucundum.

Index Adagiorum