IV. 9. Usus est altera natura. xxv

Nihil hoc dicto celebratius : Ἔθος ἄλλη φύσις, id est Usus altera natura. Natura nihil efficacius potentiusve. Unde Satiricus :

Custode et cura natura potentior omni.

Huic parem aut certe proximam vim habet adsuetudo. Aristoteles libro Rhetoricorum primo disputans de jucundis docet ea jucunda esse quae vel secundum naturam sunt vel, quod huic proximum est, consueta. Nihil enim putat interesse inter naturam et usum nisi quod interest inter semper et plerumque. Perpetuum enim est quod indidit natura, frequens quod usus adfixit. Proinde sanctissimum consilium dedit qui jussit ut a teneris statim annis optima eligamus, quae post usu futura sint etiam jucunda.

Index Adagiorum