IV. 9. Dea excogitavit. xxiv

Aristophanes in Equitibus :

Τὸ μὲν νόημα τῆς θεοῦ, τὸ δὲ κλέμμ᾿ ἐμόν,

id est

Excogitavit dea, meum sed furtum erat.

Non sine proverbii specie dictum est in rhetores, qui apud populum jactabant Minervam ipsis quod suaderent misisse in mentem et tamen rerum gestarum gloriam sibi vindicabant. Color sumptus est ex Homero, ubi, quoties fati ratio reddi non potest, Pallas dicitur suggessisse. Pallas Atheniensium erat protectrix. Comicus autem joci gratia pro πρᾶγμα posuit κλέμμα, notans Cleonis rapacitatem.

Index Adagiorum