IV. 9. De reduvia queritur. xxi

Περὶ τῆς παρωνυχίας μέμφεται ὁ τῷ μείζονι ἔνοχος κακῷ, id est De reduvia queritur majori obnoxius malo. Ubi quis pravo pudore levissimis malis quaerit remedium, dissimulans majora. Hoc adfectu sunt complures ut etiam apud medicum dissimulent morbum, praecipue podagrici. Narrat Plutarchus quendam consuluisse medicum de vitio unguium, cum color argueret illum esse vitiato hepate. At medicus intelligens ineptum hominis pudorem : Nihil, inquit, tibi periculi est a reduvia, sed gravius malum urget te. Huc adlusit M. Tullius in oratione Pro Roscio Amerino : Intelligo me ante tempus haec perscrutari et propemodum errare qui, cum capiti Sexti Roscii mederi debeam, reduviam curem.

Index Adagiorum