IV. 9. Omnia praeter animam. xx

Cum nihil non datum significamus praeter vitam, dicimus Omnia tradita praeter animam. M. Tullius Pro Roscio Amerino : Quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi omnia sua praeter animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem causa reservavit, et caetera. Simili figura animam debere dicuntur qui plus quam omnia debent. Terentius : Quid si animam debet ? Rursus : Omnia debet praeter animam.

Index Adagiorum