I. 4. Quae apud inferos. lxxxii

Eodem loco interpres admonet et hujus adagii tanquam eundem habentis sensum : Τὰ ἐν Ἅιδου, id est Ea quae apud inferos. Citatque Aristarchum auctorem idque inde natum putat, quod Cratinus finxerit quendam apud inferos funem torquentem, asinum autem arrodentem ea, quae ille jam torsisset, atque ita inaniter laborare, qui torquebat. Quanquam illud Τὰ ἐν Ἅιδου generaliter ad omnia pertinet, quae poetarum fabulis traduntur, nulli credita nisi pueris. Unde cum inania somniisque similia significabimus, apte dicemus : Τὰ ἐν Ἅιδου. Athenaeus libro Dipnosophistarum quarto refert Democritum scripsisse volumen, cui titulus fuerit Τὰ περὶ τῶν ἐν Ἅιδου, prodigiosis, ut conjectandum est, refertum fabulis, et hinc potest videri ductum proverbium.

Index Adagiorum