IV. 9Ratio quidem apparet etc.xix
Plautus in Trinummo :
[Trin.] Cui Stasinus :Nequaquam argenti ratio comparet tamen,
[Trin.] Nam haec est germana ejus loci lectio, quam alii varie mendosam comminiscuntur. Usus est M. Tullius In Pisonem : Quas rationes si cognoris, intelliges nemini plus quam mihi literas profuisse. [Pis.] Ita enim sunt perscriptae scite et literate ut scriba ad aerarium, qui eas retulit, perscriptis rationibus, secum ipse caput sinistra manu perfricans, commurmuratus sit : Ratio quidem apparet, argentum οἴχεται. Itidem Geta Terentianus in Phormione :Ratio quidem hercle apparet, argentum οἴχεται.
[Phorm.] M. Tullius ad Q. fratrem libri secundi epistola ultima : Quanquam sunt facta verbis difficiliora. Eodem pertinet illud Pulchre dixti.Non ratio nobis, sed argentum deerat.