IV. 9. Culleo dignus aut non uno culleo dignus. xviii

Cum hominem enormiter scelerosum significare volumus, eum culleo dignum dicimus. Hoc supplicium erat parricidis, id est qui parentem occidissent. Quanquam apud priscos parricidium dicebatur, quoties homo hominem occidisset, hoc est par parem, videlicet eo seculo quo crudelitas erat occidisse bovem, avem ut gallum gallinaceum. Dein, cum coepisset esse vulgare ut homo occideret hominem, parricidii vox ad summae impietatis significationem deflexa est. Culleus autem erat saccus coriaceus, cui insuebatur parricida simul immissa vipera, simia et gallo gallinaceo, atque ita projiciebatur in profluentem. M. Tullius Pro Roscio Amerino : Quanto majores nostri sapientius, qui, cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas excogitaverunt, ut quos natura retinere in officio non potuisset, magnitudine poenae a maleficio summo arcerentur. Insui voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen dejici. O singularem sapientiam judicum ! Nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse, cui repente coelum, solem, aquam terramque ademerunt, ut qui eum necasset unde ipse natus esset, careret his rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur ? et caetera. Proin Juvenalis impietatem cujusdam exaggerans negat illi satis esse serpentem unum et culleum unum. Narrat Suetonius quosdam statuae Neronis apposuisse culleum cum elogio : Merueras, sed ego quid possum ?

Index Adagiorum