IV. 9. Vultu saepe laeditur pietas. xvii

M. Tullius in oratione Pro Roscio obiter citat sententiam a sapientibus jactatam : Etenim, inquit, si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, vultu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti, pro quo mori ipsum, si res postularit, jura divina atque humana cogebant ? Proverbium admonet pietatem erga parentes adeo religiose colendam ut non solum non offendamus eos verbis aut factis impiis, sed ne vultu quidem atrociore aut contumaciore. Habent enim oculi, frons et ipse vultus suum sermonem. Evangelium altius repetit, nimirum ab ipso fonte cordis in quo concipitur ira. Ea erumpit in vocem indignationis, sed incertam, proximus gradus est manifestum convicium, tertius homicidium.

Index Adagiorum