I. 4. Lupi alas quaeris. lxxxi

Λύκου πτερὰ ζητεῖς, id est Lupi alas quaeris. De iis, qui quaerunt ea, quae nusquam sunt; aut ubi quis verbo dumtaxat territat, alioqui re nunquam facturus quod minatur. Neque enim fieri potest, ut lupus alatus inveniatur. Proverbium recensetur a Suida.

Index Adagiorum