IV. 9. Pulchrum sepulcri elogio. vi

Non videbatur in proverbiorum classem referendum nisi nominatim proverbii titulo referretur apud Procopium libro De bello Persico primo sub persona Augustae Justinianum maritum sic adloquentis : Igitur, optime Imperator, volenti nunc vivere procul dubio nullo negotio licet : pecuniae nobis magna vis, mare opportunum, navigia multa. Considera tamen, ne servato tibi contingat vitae jucunditatem cum mortis ad extremum acerbitate commutare. Mihi autem antiquum sane placet proverbium : Quam pulchrum est in sepulcri elogio Imperatorem asscribi ! Quosdam novi qui in extremo vitae magnis impendis redemerunt galerum cardinalicium, ut in sepulcro titulus asscriberetur.

Index Adagiorum