I. 1Crassiore Musa.xxxviii
Παχυτέρᾳ μούση, id est Crassiore Musa. Eandem paroemiam sic extulit Quintilianus, Institutionum oratoriarum libro I : Libet propter quosdam imperitiores etiam crassiore, ut vocant, Musa dubitationem hujus utilitatis eximere. [Inst., I, 10, 28] Invenitur aliquoties apud scriptores non inidoneos pinguiore formula pro eo, quod est : planius atque intelligibilius. Dictum est et Latine loqui pro eo, quod est : aperte et simpliciter. M. Tullius in Verrem : Latine me scitote, non accusatorie loqui. [Verr., IV, 1, 2] Idem in Philip. : Sed ut solent ii, qui plane et Latine loquuntur. [Phil., VII, 6, 17] In Priapeiis :
[Priap., 3, 8]Simplicius multo est, da paedicare, Latine
Dicere.