IV. 8. Alienis soleis uti. xcv

Ἀλλοτρίοις βλαυτίοις χρῆσθαι, id est alienis soleis uti, dicuntur qui moribus aliorum ad suum abutuntur emolumentum. Aristophanes in Equitibus :

Οὔκ, ἀλλ᾿ ὅπερ πίνων ἀνὴρ πέπονθ᾿ ὅταν χεσειῇ,

Τοῖσιν τρόποις τοῖς σοῖσιν ὥσπερ βλαυτίοισι χρῶμαι.

Quibus verbis negat se circumvenire populum Atheniensem, sed facere quod solent qui desident in compotationibus et urgente aluo surgunt, arreptis alienis soleis, sive quod festinant sive quod ebrii sunt. Ita ille abutebatur moribus populi Atheniensis, qui cibo corrumpi volebat et blanda libentius audiebat quam salutaria. Apparet olim Graecos absque soleis solere accumbere. Exituri domum poscebant soleas. Hinc quaestus lopodytis. Quidam etiam nudi accumbebant.

Index Adagiorum