IV. 8. Liba Coalemo. xci

Σπένδε τῷ Κοαλέμῳ, id est Liba Coalemo ! Competit in eum cui sua improbitas fuit bono. Fingit enim Comicus daemonis nomen improbitatem innuens, perinde quasi quis dicat : Sacrifica Μωρίᾳ, si quis morionem agens evectus sit ad opes ac dignitatem. Nam Graecis κοάλεμος fatuum ac stultum significat, a κοῶ pro νοῶ. Nam Callimachus pro ἐνόησεν dixit ἐκόησεν. Hinc ἀναλόγως κοῦς pro νοῦς; et ἀλέω, quod mente erret. Simili figura Gratiis litasse dicuntur qui fortunati sunt in amicitiis conciliandis. Haberent et temulenti Comum deum et fures deam Lavernam. Itaque furtis ditato facete diceretur : Liba Lavernae !

Index Adagiorum