IV. 8. Verbis coquinariis. xc

Ῥήματα μαγειρικά, id est verba coquorum, venuste dixit in eadem fabula pro verbis mollibus, blandis ac dulcibus. Coquorum enim est condimentis edulcare cibum per se subausterum. Monetur illic quispiam ut populum Atheniensem blandiloquentia demulceat. Carmen sic habet :

Ὑπογλυκαίνων ῥήμασιν μαγειρικοῖς,

id est

Deliniens eos coquorum verbulis.

Μαγειρικοῖς dixit pro μειλιχίοις, hoc est placidis ac dulcibus. Habebit gratiam, si quis dicat Epicuri philosophiam demulcere vulgarium animos ῥήμασι μαγειρικοῖς, quod voluptatem asserat esse summum bonum.

Index Adagiorum