I. 4. Ab asino lanam. lxxix

Asini lana Cui finitimum est et illud :Ὄνου πόκας ζητεῖς, id est Asini lanas quaeris. De iis, qui stulte quaerunt ea, quae nusquam sunt. Effertur adagium etiam ad hunc modum : Ὄνου πόκαι, id est Asini lanae. Aristophanes :

Τίς εἰς τὸ Λήθης πεδίον, τίς εἰς ὄνου πόκας;

id est

Asini quid ad lanas ? Quis in Lethes solum ?

per asini lanam res vanas significans et quae nusquam sunt. Trimeter Graecis constabit, si tollas alterum τίς.

Index Adagiorum