IV. 8. Respublica nihil ad musicum. lxxxix

Haec persuasio, quemadmodum olim multorum animos occupavit, ita nunc quoque multis inhaeret, ut credant doctos ac probos viros non esse accommodos ad gubernandam rempublicam. Plato abstinuit, Socrates frustra tentavit, Demostheni ac Ciceroni parum feliciter cessit, denique mater Neronis deterruit filium a studio philosophiae, quod existimaretur inutile gesturo principatum. Ad haec divus Augustinus redarguit in epistola quosdam qui jactabant evangelicam philosophiam officere rempublicam administranti. Id venuste expressit Aristophanes in Equitibus. Nam illic principatum recusanti, quod musices esset imperitus, ita respondetur :

Ἡ δημαγωγία γὰρ οὐ πρὸς μουσικοῦ

Ἔτ᾿ ἐστὶν ἀνδρὸς οὐδὲ χρηστοῦ τοὺς τρόπους,

id est

At gerere nunc rempublicam non est viri

Qui musicus sit ac probatis moribus.

Musices nomine omnem liberalem eruditionem designabant veteres.

Index Adagiorum