IV. 8. Μελλονικιᾶν. lxxxii

Nicias traducebatur, quod cunctator esset in re militari, qualis apud Romanos fuisse narratur Fabius, eoque jocularem vocem finxit vetus comoedia μελλονικιᾶν, ex μέλλειν, quod est cunctari, et Νικίας, qui fuit dux Atheniensibus. Aristophanes in Avibus :

Οὐχὶ νυστάζειν ἔτι

Ὥρα ᾿στὶν ἡμῖν οὐδὲ μελλονικιᾶν,

Ἀλλ᾿ ὡς τάχιστα δεῖ τι δρᾶν id est

Porro oscitandi tempus haud est amplius

Nec more Niciae decet cunctarier,

Sed oportet aliquid agere quam celerrime.

Index Adagiorum