IV. 8. Herniosi, in campum. lxxxi

Κόκκυ, ψωλοί, πεδίονδε, id est Coccy, herniosi, in campum ! Aristophanes in Avibus refert proverbii loco :

Τοῦτ᾿ ἄρ᾿ ἐκεῖν᾿ ἦν τοὖπος ἀληθῶς· Κόκκυ, ψωλοί, πεδίονδε.

Quorum verborum hic sensus est : Hoc est vere quod proverbio dicitur : Coccu, herniosi, in campum ! (subaudi venite), quod haec avis canit paulo ante messem, velut agricolas provocans ad laborem metendi. Unde Hesiodus : Ἦμος κόκκυξ κοκκύζει. Quod autem ψωλοί dixit pro agricolis, obiter taxavit Aegyptios, apud quos plerique sunt execti, qui omneis ad vocem cuculi coguntur esse in agris. Fingit enim olim apud Aegyptios regnasse cuculum, priusquam fieret avis. Quin hodie parum viri et ob hoc uxores cum aliis habentes communes vulgo cuculi vocantur. Alias annotavimus ex Horatio cuculos a viatoribus appellari solere qui tum demum venissent ad colendam vineam, cum auditus esset cuculus. Canit autem jam adulto vere, quia sero prorepit e nido, quem sibi parat sub hiemem in cavis arboribus, exuens se plumis atque his sese involvens, congestis in commeatum malis ac pyris. Interpres Aristophanis admonet esse proverbium Κόκκυ, ψωλοί, πεδίονδε. Cum segnes ipsum tempus provocat ad industriam.

Index Adagiorum