IV. 8Larinum verbum.lxxx
Λαρινὸν ἔπος, id est Larinum verbum appellabant ingens atque egregium, hinc orto proverbio quod in Larissa boves sint praegrandes ac praepingues. Alii putant Larinos dictos obesos ac praegrandes a Larino quodam pastore supra modum magno corpore, boves autem praegrandes pasci in Epiro, posteritatem boum Geryonis. Aristophanes in Avibus :
[Aues] id estἈλλὰ λέγειν ζητῶ τι πάλαι, μέγα καὶ
Λαρινὸν ἔπος τι,
Huc pertinet quod Graeci rebus ingentibus bovem addunt, ut : βου-φάγος ( edax). Simili modo Latini veteres Lucam dicebant pro grandi.Sed tibi
Jam quaero dudum grande verbum dicere
Atque Larinon.