I. 4. Ex harena funiculum nectis. lxxviii

Ἐκ τῆς ψάμμου σχοινίον πλέκειν, id est Ex harena funiculum nectere, est frustra conari, quod nulla ratione potest effici. Quid enim stultius quam ex harena, quae nullo modo cohaerescit, funem velle nectere ? Proverbium utrumque, nempe tum hoc tum quod proxime retulimus, usurpat Aristides in communi defensione quatuor oratorum : Καταδύντες δὲ εἰς τοὺς χηραμοὺς ἐκεῖ τὰ θαυμαστὰ σοφίζονται σκιᾷ τινι λόγους ἀνασπῶντες, ἔφης, ὦ Σοφοκλῆς, τὸν ἀνθέρικον θερίζοντες, τὸ ἐκ τῆς ψάμμου σχοινίον πλέκοντες, οὐκ οἶδα ὅντιν᾿ ἱστὸν ἀναλύοντες, id est Verum abdentes sese in secessus quosdam, illic admirandam illam comminiscuntur sapientiam umbra quadam attrahentes verba, quemadmodum abs te dictum est, Sophocles, anthericum metentes, ex harena nectentes funiculum, et haud scio quam retexentes telam. Significat his adagiis umbraticum illud philosophorum studium nihil omnino fructus adferre. Columella in praefatione carminis De cultura hortorum : Nam etsi multa sunt ejus quasi membra, de quibus aliquid possumus effari, tamen eadem tam exigua sunt, ut, quod aiunt Graeci, ex incomprehensibili parvitate harenae funis effici non possit. Proverbium peculiariter accommodabitur ad usus hujusmodi : si quis conetur in concordiam redigere moribus longe dissimillimos et inter quos nihil omnino convenit, aut si quis orationem argumentis dissonis contexat quasi Chimaeram quandam fingens et hujusmodi monstrum, cujusmodi describit Horatius : Humano capite, equina cervice reliquis item membris ex variis animantium generibus ita collatis,

Ut turpiter atrum

Desinat in piscem mulier formosa superne.

Index Adagiorum