IV. 8. Apud matrem manere. lxxvii

Παρὰ ματρὶ μένειν dicebantur qui per ignaviam semper domi manentes nihil audent praeclari facinoris. Pindarus Pythiorum oda quarta : Μή τινα λειπόμενον τὸν ἀκίνδυνον παρὰ ματρὶ μένειν, id est Ne quis immunis a periculo relictus apud matrem maneret. Loquitur, ni fallor, de Argonautis, qui audaci peregrinatione quaerebant gloriam Junonis auspiciis. Molles et effeminati temporibus Augustini μαμμήθρεπτοι dicebantur, sive quod ab aviis essent educati, quae nepotulos suos tenerius amant quam ipsae matres, sive quod Graeci μάμμην diminutive dicunt materculam. Quin et hodie vulgus matris filium appellat adulescentem delicatius educatum, ac tales dicebantur matrissare.

Index Adagiorum