IV. 8. Nec deus nec homo. lxxvi

Hoc schema proverbiale frequenter obvium est apud poetas : Diis hominibusque invitis, Proh deum atque hominum fidem, Ibi de divinis atque humanis cernitur. Horatius :

Non dii, non homines, non concessere columnae.

Pindarus in Pythiis, hymno tertio : Κλέπτει τέ μιν οὐ θεὸς οὐ βροτὸς ἔργοις οὔτε βουλαῖς, id est Nec deus illum fallit nec homo nec factis nec consiliis. Laudat Apollinem, qui, cum omnia sciat, nihil tamen mentiatur.

Index Adagiorum