IV. 8. Domi pugnans more galli. lxxv

Ἐνδομάχας ἅτ᾿ ἀλέκτωρ, id est domi pugnax more galli. In eum qui semper domi desidens non audet vel in bellum vel in certamina proficisci foras. Nam hoc animal pugnacissimum quidem est, sed domi ; nihil autem confert reipublicae nec ea certamina celebrantur. Ita quidem interpres, sed addubito tamen an scriptum sit Ἐνδομύχας, id est domi abditus. Ἐνδομάχης dictio nove composita ab ἐντός et μάχομαι. Haerebit in istos qui domi perpetuo rixantur, cum foris sint placidissimis moribus. Convenit cum eo quod alibi diximus, Domi leones.

Index Adagiorum