IV. 8. Nec apud homines nec in mari. lxix

Ibidem et illud proverbiali schemate dictum est : Ἀκίνδυνοι δ᾿ ἀρεταὶ οὔτε παρ᾿ ἀνδράσιν οὔτ᾿ ἐν ναυσὶ κοίλαις τίμιαι, id est Virtutes autem periculi expertes neque apud homines neque in cavis navibus habentur in precio, pro eo quod erat nusquam, quasi dicas neque terra neque mari. Ipsa autem sententia convenit cum illo Hesiodio decantatissimo :

Virtutem posuere dei sudore parandam.

Nemo magnam laudem paravit absque periculo, eoque Pindarus bellum appellat κυδιάνειρον, quod viris pariat illustre nomen. Tropus proverbialis est in his verbis nec in terra nec in mari. Et pugnatur terra marique.

Index Adagiorum