IV. 8. Ne quaeras deus esse. lxvii

Μὴ ζήτει θεὸς γενέσθαι, id est Ne quaere fieri deus. In hominem undequaque beatum in hac vita. Pindarus in Olympiacon hymno quinto : Ὑγίεντα δ᾿ εἴ τις ὄλβον ἄρδει, ἐξαρκέων κτεάνεσσι καὶ εὐλογίαν προστιθείς, μὴ ματεύσῃ θεὸς γενέσθαι : Si quis autem opes cum sanitate conjunctas auget ac suis possessionibus contentus est atque his adjunxit honestam famam, ne petat a diis ut fiat deus. Itidem apud nostrates vulgo dicitur : Sat fortunatus es : quid tibi vis ? Num postulas esse Deus ?

Index Adagiorum