IV. 8Da lapidi volam.lxvi
Interpres Aristophanis indicat pueros, si quando viderint aves, dicere solere Da lapidi volam et cadent omneis. Convenit, ubi quis sectatur quae non possit assequi aut minatur iis quibus non potest nocere. In comoedia quispiam ait se velle strepitu excitare aves ; alter jocans respondet : Τῷ σκέλει θένε τὴν πέτραν, [Aues, 54] id est Tibia lapidem feri ! Atque interim aves nihil habent incommodi, sed manus aut pes percutientis saxum ; eoque jubet alter ut ipse capite percutiat lapidem, quo strepitus fiat duplex.