IV. 8. Baccae egent oleo. lxiv

Ibidem mox subjicit alius ejusdem formae : Τὰ στέμφυλα δεῖται ἐλαίου, id est Baccae egent oleo. Neque enim credibile est illi opus esse oleo unde nascitur oleum. E baccis autem olivarum exprimitur oleum. Cognatum illi quod ante retulimus Ipsi fontes sitiunt.

Index Adagiorum