IV. 8. Quae quis ipse facit. lviii

Aristoteles Rhetoricum libro secundo, disputans de affectibus, refert hoc dictum ut vulgo jactatum : Ἃ γάρ τις αὐτὸς ποιεῖ, ταῦτα λέγεται τοῖς πέλας μὴ νεμεσᾶν, id est Nam quae quis ipse facit, haec dicitur vicinis non vertere vitio. Convenit cum illo Terentiano

Homine imperito nil quicquam est injustius,

Qui nihil nisi quod ipse facit rectum putat.

Sunt enim qui damnant quicquid ipsi non possunt assequi.

Index Adagiorum