IV. 8. Trabem bajulans. lvii

Aristoteles libro Rhetoricorum tertio, disputans de quibusdam verbis quae non habent gratiam nisi pronuntiatione gestuque adjuventur, Alioqui inquit γίνεται ὁ τὴν δοκὸν φέρων, id est fit ille trabem gestans. Id accidit in dictionibus, praesertim nominibus propriis ac pronominibus et vocibus crebro repetitis, quae tacitam habent emphasim, ut Thersites contemnit Achillem et Tu me asinum vocas  ? Similiter et in asyndetis, ut Veni, vidi, vici et si qua sunt similia, quae sine commendatione actionis non habent eandem gratiam. Quod genus Terentianum illud : Exclusit ; revocat : redeam ? et mox :

Egone illam, quae illum, quae me, quae non... ! Sine modo.

Rursus illud in Adelphis

Storax ! Non rediit hac nocte Aeschinus a coena.

Storax ! enim vocantis vox est et ob id clarius pronuntianda ; reliqua secum loquitur. Nihil addubito quin assumptum sit ex fabula quapiam, nam ὁ τὴν δοκὸν φέρων finis est iambici trimetri. Qui trabe onustus est non est idoneus ad gesticulationem, sed oneri sese accommodet oportet. Talis, opinor, persona risus gratia alicubi producta fuerat in comoedia. Interdum inducuntur σκευοφόροι gestantes sarcinas, cujusmodi sunt quibus dicitur in Andria : Vos isthaec intro auferte et in Hecyra Sosia. Tales aut nihil dicunt aut gestu non respondent pronuntiationi. Vide, num Aristoteles sentiat de Atlantibus, qui trabibus aedificium sustinentibus supponi solent. Videntur enim laborare, cum nihil agant. Actio autem quasi vita est orationis, vitae indicium est motus. Tale quiddam in tragoediis erat δορυφόρημα : tantum adstabat nihil agens. Et fortassis pro ὁ δοκὸν φέρων scriptum erat ὁ δορυφορῶν, sed nihil pronuntio. Excutiant eruditi.

Index Adagiorum