IV. 8.Mithragyrtes, non daduchus.lv
Is qui in functione quapiam sordidas contemptasque parteis agit Mithragyrtes dicetur, daduchus esse negabitur. Eoque Iphicrates Calliam Μιθραγύρτην, οὐ δαδοῦχον appellabat, significans illum non fuisse initiatum sacris, sed tamen velle videri. Mithras apud Persas sol dicitur, quem illi deorum summum judicant. Unde Mithragyrtae dici videntur qui obambulant cum simulatis mysteriis ac rudibus imponunt. Nam hoc genus hominum et olim fuisse declarat Apuleius Asinus, non dissimiles iis qui hodie divi Antonii, Cornelii aut Joannis Baptistae reliquias ad quaestum circumferunt potius quam ad pietatem.