IV. 8. Salvete, equorum filiae. liv

Apparet joco vulgari fuisse jactatum in eos qui emolumenti gratia blandiuntur. Refert Aristoteles libro Rhetoricorum tertio. In certamine mulorum cum is qui vicerat dixisset exile precium pro carmine, Simonides recusavit, indignans mulos celebrare suo poemate. Verum ubi victor dedisset satis magnum praemium, carmen tale fecit :

Χαίρετ᾿ ἀελλοπόδων θυγατέρες ἵππων.

Salvetote, volucripedum soboles equorum !

Siluit enim quod essent ex asinis quoque nati et quod honestius erat expressit, equorum filias appellans.

Index Adagiorum