IV. 8. Θράττειν. lii

Dictum est nobis in superioribus Κρητίζειν abiisse in proverbium fraudulentiae. Idem obscurius indicatur per θράττειν. Quae vox Graecis significat turbare aut molestum esse, quod si respicias ad Θράττας, quae sunt ancillae Thraciae, significat decipere et Thraciis dolis tractare. Theodorus de Nicone citharoedo dixit : θράττει σε. Nicon autem erat Thrax. Hoc si nescias, dictum amittit gratiam. Refert Aristoteles libro Rhetoricorum tertio. Arbitror huc allusisse Aristophanem in Equitibus, ubi Nicias jussus audacter eloqui quod haberet, respondit : Ἀλλ᾿ οὐκ ἔνι μοι τὸ θρέττε. Interpres admonet θρέττε barbaricam esse vocem, quae fiduciam significet et ad audendum animet, quasi quis dicat : Sume Thracum audaciam !

Index Adagiorum