IV. 8. Novi nummi. li

Ex Plauto apparet non esse novum publicam monetam in singulos annos cudi deteriorem. Sic enim praefatur in Casinam :

Qui utuntur vino vetere sapientes puto

Et qui libenter veteres spectant fabulas.

Antiqua enim opera et verba cum vobis placent,

Aequum placere est ante veteres fabulas ;

Nam nunc novae quae prodeunt comoediae

Multo sunt nequiores quam nummi novi.

Index Adagiorum