IV. 8. Hoc jam et vates sciunt. l

Idem aliquanto post, disserens quod in consultationibus apud populum dicere multo sit difficilius quam in judiciis causas agere — eo quod qui suadet de futuris loquitur, qui accusat aut defendit de praeteritis et ad haec legem habet pro fundamento, quo habito facile est reperire demonstrationem —, subjungit Epimenidis Cretensis sententiam Ὃ ἐπιστητὸν ἤδη καὶ μάντεσι, id est Quod (videlicet factum) sciri jam potest et a divinis. Addit Epimenidem solere non de futuris, quae sciri non possunt, sed de praeteritis vaticinari, verum occultis. Nam est hoc quoddam divinandi genus. Beatus Paulus Epimenidem prophetam appellat. Apte torquebitur jocus in rem tandem compertam quae diu fefellerat.

Index Adagiorum