IV. 8. Tam multa quam sapiens. xlix

Aristoteles libro Rhetoricorum tertio admonens ne orator nimium crebris enthymematibus utatur, sed tantum intermisceat, subjicit hoc carmen, Homeri, ni fallor, ceu vulgo jactatum :

Ὦ φίλ᾿, ἐπεὶ τόσα εἶπες ὅσ᾿ ἂν πεπνυμένος ἀνήρ.

Quandoquidem nobis tam multa locutus, amice, es

Quam multa prudens vir diceret atque peritus.

Conveniet in hominem multa loquentem potius quam opportuna. τόσα inquit Aristoteles, ἀλλ᾿ οὐ τοιαῦτα, id est tam multa, at non talia. Neque enim perinde refert quam multa loquamur, sed quam ad rem facientia, quemadmodum philosophus quidam dixit non eos pro doctis habendos qui multa didicissent, sed qui utilia.

Index Adagiorum