Aristophanes ἐν Ἐκκλησιαζούσαις facit mulieres hoc molientes ut occupent rempublicam, quod hactenus ab omni functione submotae nihil egerint :
id estΝῦν μὲν γὰρ οὔτε θέομεν οὔτ᾿ ἐλαύνομεν,
Metaphora sumpta est a nautis ad reipublicae gubernationem. Nautae currere dicuntur, cum venti sunt secundi, ἐλαύνειν, cum destituti ventis remigio navim impellunt ; qui cursus dicitur secundarius : ὁ δεύτερος πλοῦς. Sentiunt se nec pace nec bello ad ulla vocari munia. Apte torquebitur et in illos qui frustra conantes nihil proficiunt, videlicet adversante fortuna.Neque currimus nunc nec juvamur remige.